monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 76, 10
Et quid invenisti? Non in aeternum repellet Deus. Taedium invenerat in hac vita; nusquam fidam, nusquam securam consolationem. Ad quoscumque homines intendebat, scandalum in eis inveniebat, aut timebat. Nusquam ergo securus. Tacere illi malum erat, ne sileret a bonis: loqui et foris garrire molestum erat, ne anticipantes vigilias omnes inimici eius, calumnias inquirerent in verbis eius. Angustatus in hac vita vehementer, multum de vita alia cogitavit, ubi ista non sit tentatio. Et quando illuc pervenitur? Non enim non constat, quia quod hic patimur, ira Dei est. Dicitur hoc in Isaia: Non in aeternum vindex in vobis ero, neque per omne tempus irascar vobis. Et dicit quare: Spiritus enim a me procedet, et omnem flatum ego feci. Propter peccatum paululum quid contristavi eum, et percussi eum, et averti faciem meam ab illo; et abiit tristis, et ambulavit vias suas. Quid ergo, haec ira Dei semper erit? Non hoc invenit iste in silentio. Quid enim dicit? Non in aeternum repellet Deus; et non apponet ultra ut beneplaceat ei adhuc: id est, ut beneplaceat ei adhuc repellere, et in aeternum repellere non apponet. Necesse est ut revocet ad se servos suos, necesse est ut recipiat fugitivos redeuntes ad Dominum, necesse est ut exaudiat vocem compeditorum: Non in aeternum repellet Deus; et non apponet ultra ut beneplaceat ei adhuc.